Phocion 1 - Studentville

Phocion 1

Phocion Atheniensis, etsi exercitibus saepe praefuit et summos honores adeptus est, vitae tamen integritate

quam rei militaris labore multo clarior fuit. Nam perpetuo pauper fuit, quamvis ditissimus esse posset ob frequentes honores

delatos potestatesque summas, quae ei a populo commissae erant. Hic, cum Philippus rex magnam pecuniam ei misit muneri,

prorsus repudiavit. Legati tamen eum hortabantur ut donum regium acciperet atque, si non sibi, saltem filiis prospiceret.

Tunc Phocion ita respondisse dicitur: «Si patri similes esse volent, idem hic agellus, qui me ad hanc dignitatem perduxit, et

illos alet; sin dissimiles erunt, meis impensis illorum luxuriam ali et augeri nolo». Cum idem ad mortem duceretur,

Euphiletus’ quidam ei obvius fuit qui: «O quam indignà – inquit – perpeteris, Phocion». Cui Phocion: «At non inopinatà;

hunc enim exitum iam clari Athenienses habuerunt».

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Phocion) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti