Pompeo abbandona il campo di battaglia - Studentville

Pompeo abbandona il campo di battaglia

Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit, sibi aliisque diffisus, acie excessit protinusque se in castra equo contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare, ut milites exaudirent: «Tuemini – inquit – castra et defendite diligenter, si quid durius accidêerit. Ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo». Haec cum dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffîdens et tamen eventum exspectans. Caesar, Pompeianis perterritis intra vallum compulsis, nullum spatium dari oportere existimans, milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent. Qui, etsi magno aestu fatigati (nam ad meridiem res erat perducta), tamen ad omnem laborem parati imperio paruerunt. Neque vero diutius, qui in vallo constiterant, multitudinem telorum sustinëre potuerunt, sed confecti vulneribus locum reliquerunt, protinusque omnes, ducibus usi centurionibus tribunisque militum, in altissimos montes, qui ad castra pertinebant, confugerunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti