Pompeo ucciso a tradimento - Studentville

Pompeo ucciso a tradimento

Pompeius, deposito adeundae Syriae consilio, Pelusium, Aegypti urbem, pervenit. Ibi casu erat rex Ptolemaeus, puer aetate, qui auctore Achilla magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerebat, ut totius Aegypti imperio solus potiretur. Ad eum Pompeius legatos misit petitum ut, pro hospitio atque amicitia patris, Alexandriam reciperetur atque illius opibus calamitate frueretur. Amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, his qui ab eo missi erant pubblice responderunt Pompeium ad regem confugere posse. Sed, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt, ipsi clam Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter appellatus, cum nihil doli suspicaretur, Pompeius parvam naviculam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interfectus est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti