Preghiere e consigli di un padre - Studentville

Preghiere e consigli di un padre

Cum filius mihi natus est, deos oravi ut filio meo mens sana in corpore sano esset. Hodie, multis transactis annis, deis maximas gratias ago, Aule mi, quod tibi non solum latum pectus, firma brachia, celeres pedes dederunt sed etiam ingenium alacre acutumque. Te moneo ut semper et deis gratus sis propter eorum dona et amicis fidelis, quia amicitia maximum bonum hominibus est. Magna vitia autem, hominum animum corrumpentia, ira et superbia sunt. Deos rogo, fili mi, ne te iratum unquam videam, quod ira mala est et hominem malum facit. Praeterea numquam superbus sis, Aule, ne ab aliis spernaris atque deseraris. Postea, fili mi, semper iustus probusque sis, ut concordia et pax in animo tuo domoque tua regnent, denique urbis legibus oboedi, ne malus civis sis neu dei, qui semper cives legibus non oboedientes puniverunt, te quoque severis poenis puniant.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti