Pregi e difetti di Agesilao - Studentville

Pregi e difetti di Agesilao

Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum imperium recuperaverunt, cum interim numquam Agesilaus destitit patriam iuvare. Nam semper omnibus praesidio fuit, magnae pecuniae donum accepit et effecit ut patriam sublevaret. Atque in illo quid abstinentia et frugalitate fuit admirabilius? Cum enim maxima munera ei a regibus ac dynastis civitatibusque darentur, nihil umquam domum suam introduxit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit. Domo eadem fuit contentus, in qua Eurysthenes, progenitor maiorum suorum, vixerat: quam qui intraverat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat, contra plurima patientiae atque abstinentiae. Sic enim erat instructa ut in nulla re dissimilis a civium privatorum atque inopum domo esset. Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in animi virtutibus, sic maleficam nactus est in corporis forma. Nam accidit ut et statura esset humili et corpore exiguo et claudus altero pede. Quae res etiam nonnullam efficiebat deformitatem, ita ut qui eum ignorabant, faciem eius cum intuerentur, contemnerent; qui autem eius virtutes cognoverant, non poterant eum satis admirari.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti