Premure di un amico - Studentville

Premure di un amico

Cicero Tironi suo sal(utem) plur(imam) dic(it).
Ante diem V Kalendas Decembres servus Cn. Plancii Brundisii tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Idibus Novembribus, quae me molestia valde levaverunt. Utinam omnino levavissent! Sed tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te valentem fore. Nunc ego te hortor ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum. Tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi; scio te omnia facturum esse, ut nobiscum quam primum sis; sed tamen ita velim ne properes. Reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa). Cautus sis, mi Tiro: mare magnum et difficile tibi restat, maxima ergo prudentia tibi opus est. Vale et salve.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti