Prime forme di teatro a Roma - Studentville

Prime forme di teatro a Roma

Et hoc anno et insequenti C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria videtur actum esse, nisi quod pacis deorum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, ludi quoque scaenici, nova res bellicoso populo inter alia caelestis irae placamina instituti esse dicuntur; parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos Romani iuvenes, simul inconditis versibus inter se iocularia fundentes, coeperunt; nec absoni a voce motus esse videbantur. Accepta est itaque res saepiusque usurpando (con l’uso ripetuto) excitata (divenne abituale).

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti