Pubbliche parole di conforto per i parenti dei caduti per la patria - Studentville

Pubbliche parole di conforto per i parenti dei caduti per la patria

Quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus, quod tanta rei publicae praesidia genuerunt, liberis, quod habebunt domestica exempla virtutis, coniugibus, quod carebunt eis viris quos laudare quam lugere praestabit. Atque utînam his omnibus abstergere fletum sententiis nostris consultisque possemus vel talis oratio ad eos adhiberi publice posset, qua deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius id mortis genus quod est pulcherrimum, suis obtigisse eosque contectos esse publicis operibus eaque exstructione, quae sit ara virtutis ad memoriam aeternitatis.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti