Qui invenit amicum - Studentville

Qui invenit amicum

Apud amicos vita iucunda, sine amicis autem acerbas est. Amici amicorum gaudia probant, aerumnas cohibent, in maestitia aut in morbis solacium, in periculis auxilium consiliumque praebent; ideo amicitiam praesidium vitae putamus. Amicos caute eligite, pueri, bonasque amicitias a malis distinguite, sed post experimentum amicos diligite et honorate. Amicis auxilium praebete, amicorumque consilia laudate ac probate. Amicitiae virus invidia est, benevolentiae exitium, ideoque amicos sine invidia frequentate, si amicitias diuturnas servare desideratis. Antiquitis nonnumquam amici vitiam pro amicis immolabant, poetae praeterea amicitiam deum donum existimabant; recte ergo, ut in proverbio est, qui invenit amicum thesarum invenit

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti