Rassegna di re famosi, Par. 1 - Studentville

Rassegna di re famosi, Par. 1

Hi fere fuerunt

Graecae gentis duces, qui memoria digni videantur, praeter reges. Namque eos attingere noluimus, quod omnium res gestae

separatim sunt relatae. Neque tamen hi admodum sunt multi. Lacedaemonius autem Agesilaus nomine, non potestate fuit rex, sicut

ceteri Spartani. Ex iis vero, qui dominatum imperio tenuerunt, excellentissimi fuerunt, ut nos iudicamus, Persarum Cyrus et

Darius, Hystaspi filius; quorum uterque privatus virtute regnum est adeptus. Prior horum apud Massagetas in proelio cecidit;

Darius senectute diem obiit supremum. Tres sunt praeterea eiusdem generis: Xerxes et duo Artaxerxae, Macrochir cognomine et

Mnemon. Xerxi maxime est illustre, quod maximis post hominum memoriam exercitibus terra marique bellum intulit Graeciae. At

Macrochir praecipuam habet laudem amplissimae pulcherrimaeque corporis formae, quam incredibili ornavit virtute belli: namque

illo Perses nemo manu fuit fortior. Mnemon autem iustitiae fama floruit. Nam cum matris suae scelere amisisset uxorem, tantum

indulsit dolori, ut eum pietas vinceret. Ex his duo eodem nomine morbo naturae debitum reddiderunt; tertius ab Artabano

praefecto ferro interemptus est.

  • Latino
  • I Re
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti