Ricordi di scuola - Studentville

Ricordi di scuola

Ego puer rogavi te Deum, auxilium et refugium meum, et benignitatem tuam: nam ob id flebam, quia in schola saepe vapulabar et plagae meae ridebantur a maioribus hominibus et etiam a parentibus meis: ii enim certe mihi nullum malum optabant, sed verbena magistrorum meorum mihi magnum tunc et grave malum fuerunt. Illae plagae discipulos semper terruerunt et nunc eos formidant, at parentes nostri ridebant ea tormenta, quibus nos pueri a magistris affligebamur. Nos discipuli ea metuebamus, sed nostra culpa peccabamus, quia interdum male scribebamus in tabulis ceratis aut male fabulas legebamus aut minimam utilitatem scholae trahebamus. Saepius in antiquis Romanorum scholis iuvenes verberati et abiecti sunt a suis magistris.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti