Rimpianto degli antichi costumi - Studentville

Rimpianto degli antichi costumi

“Antiquis temporibus maiores nostri parsimoniam atque probitatem colebant et beati vivebant, quia immoderatas divitias non cupiebant nec dolebant quod pauca viliaque possidebant. Eorum domus parvae humilesque erant et mulieres nec vestes pretiosas induebant neque monilibus gemmisque exornabantur. In templis deorum simulacra non ex auro vel ex ebore sed e ligno erant. Parsimonia enim magna animi virtus est, quod mores non corrumpit, sed homines probos fortesque reddit; luxuria autem grave animi vitium est, quia improbitatis mollitiaeque causa est. Nam Romani antiqui, quod probi fortesque erant, validam magnamque rem publicam reddiderunt, ingentes hostium exercitus profligaverunt, multas feroces gentes in suam potestatem redigerunt. Sed nunc, quoniam tota civîtas luxu opulentiaque corrupta est, iam fides prodîtur, iustitia contemnitur, pacta non servantur. Nisi Romani cives ad antiquos mores redierint, res publica peribit atque barbarae gentes Romam capient”.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti