Ritratto del giovane Giugurta - Studentville

Ritratto del giovane Giugurta

Cum Iugurtha adolevit, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxui neque inertiae dedit, sed, ut mos gentis illius est, equitare, tela iacere; cursu cum aequalibus certare et omnes gloria superare, omnibus tamen carus esse; praeterea pleraque tempora in venationibus agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire; plurimum facere, et minimum ipse de se loqui. Iis rebus Micipsa initio laetus fuerat: nam existimabat virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem magis magisque crescere intellexit, se autem iam senem esse cum parvis liberis, vehementer ei negotio permovebatur et multa cum animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperii et praeceps ut expleret animi cupidines, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocres viros spe praedae transversos agit, postremo studia Numidarum quae in Iugurtham accensa erant.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti