Ritratto dell'imperatore Costantino - Studentville

Ritratto dell'imperatore Costantino

In Costantino animi corporisque virtutes clarissimae fuerunt. Militaris gloriae adpetentissimus, saepius fortuna in bellis valde prospera fuit. Civilibus artibus et studiis liberalibus maxime deditus est et iis virtutibus quam superiores imperatores insignior fuit; adfectator iusti amoris, quem ab omnibus sibi et liberalitate et docilitate quaesivit, in perpaucos amicos dubius, in reliquos egregius fuit, atque eos opulentiores clarioresque effecit. Postea vero aliquantum Constantinus favorabilem animi docilitatem mutavit. Primum necessitudines persecutus est: nobilissimum et honestissimum virum sororis filium, commodissimae indolis iuvenem, interfecit, mox uxorem, postea numerosos amicos. Plurimas leges rogavit, quasdam aequas, plerasque superfluas, nonnullas severissimas.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti