Ritratto di Cesare - Studentville

Ritratto di Cesare

In Caio Iulo Caesare acutum ingenium magnaque belli peritia fuerunt, nam omnes aequales superabat. Admodum iuvenis tam studiosus Latinarum quam Graecarum litterarum erat, sed armorum gloriam magno studio optavit. Ideo clarus scriptor atque strenuus imperator fuit. Praetorem eum in Hispania laudavimus atque is in difficili bello Lusitanos, fortiores multis Hispaniae incolis, debellavit. Postea variis ac difficilioribus proeliis Galliae populos subegit ac Romani imperii fines contra barbarorum oppugnationes munivit. Cum Crasso Pompeioque foedus fecerat, sed post Crassi mortem contra Pompeium pugnavit aemulumque in acie apud Pharsalum superavit. Alexandriam navigavit atque celeriore itinere per Aegyptum in Hispaniam, ubi eius hostes erant, properavit. Postea in patriam remeavit, Romam pulchris monumentis exornavit atque rem publicam summa sapientia administravit. Generosior quam prudentior, multis inimicis veniam concesserat nimiaque indulgentia audaciam coniuratorum auxerat. Idibus Martiis Caesar in curiam properavit, ubi Brutus et Cassius cum paucis sociis Romae rectorem pugionibus necaverunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti