Ritratto di Cesare - Studentville

Ritratto di Cesare

Caesar fuisse traditur excelsa statura, nigris vegetisque oculis, capite calvo; quam deformitatem aegre ferebat, quod saepe obtrectantium iocis esset obnoxia. Itaque ex omnibus honoribus sibi a senatu atque a populo decretis nihil aliud accepit aut libentius usurpavit quam ius laureae perpetuo gestandae. Eum vini parcissimum fuisse ne inimici quidem negaverunt; unde Cato Uticensis dicere solebat unum Caesarem, ex omnibus qui rem publicam evertere conati essent, sobrium fuisse. Armorum et equitandi peritissimus fuit, laboris ultra fidem patiens. In agmine nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol seu imber esset. Longissimas vias incredibili celeritate confecit, (adeo) ut persaepe nuntios de se praevenerit. Neque eum morabantur flumina, quae nando vel inflatis utribus innixus traiciebat.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti