Ritratto di un nipote - Studentville

Ritratto di un nipote

Fronto Aufidium Victorinum salutat. Cum Victorino nostro cotidianae lites et iurgia intercedunt: puer nullum verbum prius neque frequentius congarrit quam “da”. Ego contra saepe aut chartulas ei aut tabellas porrigo, quas ille, ego spero, etiam sive adulescens sive iuvenis cupiet. Nonnulla tamen et aviti ingeni signa ostendit. Uvarum avidus est. Primum enim hunc cibum degluttivit nec cessavit per triduum aut lingua lambere uvam, aut labris saviari ac gingivis lacessere ac ludere. Avicularum etiam cupidus est: pullis gallinarum, columbarum, passerum se oblectat, quo studio ego quoque a prima infantia devinctus sum: quod ex iis, qui mihi eductores aut magistri fuerunt, audivi.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti