Roma imperiale, una città immensa - Studentville

Roma imperiale, una città immensa

Aspice hanc frequentiam, cui vix urbis immensae tecta sufficiunt: maxima pars istius turbae patria caret. Ex municipiis et coloniis, ex toto denique orbe terrarum confluxerunt. Alios adduxit ambitio, alios necessitas publici officii, alios imposita legatio, alios luxuria, alios liberalium studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit amicitia, quosdam industria, nacta laxam materiem ostentandae virtuti, quidam venalem eloquentiam attulerunt. Nullum non hominum genus concurrit in hanc urbem et virtutibus et vitiis magna praemia ponentem. Istis omnibus unde domo quisque sit quaere: videbis maiorem partem esse quae, relictis sedibus suis, venerit in maximam quidem urbem, non tamen suam. Plures hi Romae peregrini quam cives sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti