Saggezza del re spartano Agesilào - Studentville

Saggezza del re spartano Agesilào

Quia Messenii a Sparta defecerant, Agesilaus, Lacedaemoniorum rex, in eorum fines cum ingenti exercitu pervenit, ut eos in Lacedaemoniorum potestatem rursus redigeret. Cum castra posuisset, praemisit equites ut omnia loca explorarent atque incolarum animos perspicerent. Ii Agesilao renuntiaverunt non solum homines arma arripuisse sed etiam mulieres et senes paratos ad pugnandum esse, ut libertatem suam defenderent. Exploratores postea addiderunt arma etiam servis distributa esse: iis enim, si strenue pugnavissent, libertas promissa erat. Tum Agesilaus, Messeniorum consiliis cognitis, ne suorum militum vitam frustra in discrimen adduceret, castra moveri iussit et a Messenia discessit. Sciebat enim Messenios, cum de vita desperarent ac pro libertate pugnarent, fortius idcirco dimicaturos esse.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti