Saggezza di Quinto Metello - Studentville

Saggezza di Quinto Metello

Quinti Metelli gravis atque etiam alta in senatu fuit sententia. Qui, devicta Carthagine, se nescire illa victoria bonine plus an mali rei publicae attulisset, asseveravit, quoniam, ut pacem restituendo profuisset, ita Hannibalem ex Italia submovendo nonnihil nocuisset. Confirmavit enim eius in Italiam transitu dormientem iam populi Romani virtutem excitatam (esse); nunc autem metuendum esse ne acri aemulo liberata Romana virtus in eundem somnum revolveretur.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti