Schiavi fedeli ed eroici - Studentville

Schiavi fedeli ed eroici

C. Gracchus, ne in potestatem perveniret inimicorum, qui eum sequebantur, timore expers Philocrati servo suo cervices praebuit ut inciderentur. Quas cum ille celeri ictu abscidisset, gladium, qui cruore domini manabat, per sua praecordia egit. Euporum alii hunc vocitatum esse existimant: ego de illius nomine non loquar, famularis tantummodo fidei robur admiratione refertus testor. Cum C. Plotius Plancus, qui a triumviris proscriptus erat, in regione Salernitana lateret, delicatiore vitae genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: nam inducta est istis vestigiis sagax cura eorum, qui persequebantur miseros, et odorata est illud reconditum cubile fugae. A quibus comprehensi sunt servi Planci, qui tum etiam latebat, multumque ac diu torti sunt, at ipsi non querebantur et negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulterius cruciari, et, ne illi trucidarentur, processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. Illud mutuae benevolentiae certamen ostendit et dignitatem domini, qui tam constantem servorum fidem expertus est, et fidem servorum, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saevitia liberati sunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti