Scilla e Cariddi - Studentville

Scilla e Cariddi

Nympha Scylla, Phorci filia, in Italia stabat, Charybdis autem in Sicilia. Pelagi dea fuit Circe; ea Glaucum, marinum deum, diligebat, sed Glaucus Scyllam amabat; itaque Circe lacunam, ubi Scylla se abluebat, infecit venenis: in lacunam Scylla descendit et statim mutavit formam. Nympha foedam formam suam vidit et se in pelagus praecipitavit. Ut Homerus dixit, Scylla monstrum fuit. Charybdis, femina voracissima a Neptuno et Terra genita est. Charybdis boves Herculis rapuit, sed ab Iove fulminata est et in pelagus praecipitavit, ubi naturam pristinam servat et saepe infesta nautis est: nam sorbet universa quae prehendit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti