Scipione dalla nave scorge le coste dell’Africa - Studentville

Scipione dalla nave scorge le coste dell’Africa

Noctem insequentem eadem caligo obtinuit; sole orto, discussa est et addita (est) vis vento. Iam terra cernebatur. Haud ita multo post gubernator Scipioni ait non plus quinque milia passuum Africam abesse. Mercurii promunturium se cernêre adfirmat; si iubeat eo dirigi, mox in portu fore (= futuram esse) omnem classem. Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos ut bono rei publicae suoque Africam videre posset, dare vela et alium infra navibus accessumpetere iubet. Vento eodem naves ferebantur; occidente sole nebula, ut pridie, ex improviso exorta conspectum terrae ademit et ventus, premente nebula, cecidit. Nox deinde incertiora omnia fecit. Itaque ancoras, ne aut inter se concurrerent naves aut terrae inferrentur, iecere (= iecerunt). Ubi illuxit, ventus idem coortus, nebula disiecta, aperuit omnia Africae litora. Scipio, quod esset proximum promunturium percunctatus, cum Pulchri promunturium id vocari audisset (= audivisset): «Placet omen; – inquit – huc dirigîte naves!». Eo classis decurrit copiaeque omnes in terram expositae sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti