Scontro dei Romani con Equi e Volsci - Studentville

Scontro dei Romani con Equi e Volsci

In planitie apud flumen Algidum Aequorum Volscorumque acies proelio lacessebant Romanos; ii autem e castris non discesserunt, pugnam detrectantes. Postquam igitur Aequi et Volsci velut victores ex acie concesserant, partim in proximos Hernicorum Latinorumque fines incursiones fecerunt, partim in planitie castrorum praesidio manserunt.
Sed postero die Romani ex improviso in hostium castra impetum fecerunt; Aequi et Volsci neque se colligere potuerunt neque aciem instruere, quod undique a nostris circumventi atque oppressi sunt; totum igitur per diem incomposite ac tumultuose pugnaverunt, Romanorum impetus sustinentes. Postremo, sub vesperum res fere desperata erat: Volscis et Aequis una salutis spes in fuga fuit. Sed fugientes ab equitatu Romanorum omnes capti aut caesi sunt.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti