Serse decide l'invasione della Grecia - Studentville

Serse decide l'invasione della Grecia

Cum Xerxes bellum Graeciae indiceret, nemo impedivit quominus ille rex temerarius tam perniciosam rem conaretur; rex enim non dubitabat quin intra paucos menses totam Graeciam subigeret. Quid impedire potuit quin mali adulatores regis superbiam fallerent? Rex igitur, nimia existimatione sua furens, excitatus est in Graeciam ire. Demaratus Lacedaemonius solus, cum dubitaret an fortissimos Graecos imbelles Persae sustinerent, nolebat Xerxem proficisci cum indigesta ac gravi multitudine, quae pondus erat, non fortis exercitus; nam Lacedaemoniorum rex non dubitabat quin Graeci patriam strenue defensuri essent. Xerxes contra Demarati verba non recepit: facta sunt quae Demaratus praedixerat, quod nihil obstare potuit quin confusa Persarum multitudo a trecentis militibus apud Thermopylas teneretur. Itaque, stratus passim per totam Graeciam, Xerxes intellexit quantum exercitus a turba distaret.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti