Sfaccendati per le vie di Roma - Studentville

Sfaccendati per le vie di Roma

Circumcidenda est concursatio, qualis est magnae parti hominum domos et vias et theatra et fora pererrantium: alienis se negotiis offerunt, semper aliquid agentibus similes. Horum si quem exeuntem e domo interrogaveris: «Quo tu is? Quid cogitas?», respondebit tibi: «Non mehercules scio, sed me non taedet hoc: aliquos videbo, aliquid agam! Haec vita me iuvat». Sine proposito in urbis vias se dant, quaerentes negotia, nec quae destinaverunt agunt, sed in quae incucurrerunt. Quorundam quasi ad incendium currentium te miserebit: usque eo impellunt obvios et se aliosque praecipitant, cum interim cucurrerunt aut salutaturi aliquem non resalutaturum aut funus ignoti hominis prosecuturi, aut ad iudicium saepe litigantis aut ad sponsalia mulieris saepe nubentis. Dein, domum cum supervacua lassitudine redeuntes, eos saepe pudet talis vitae et, si causa illius vivendi habitus ab iis petitur, ipsos fugit quare exierint, quibus viis iverint atque ubi morati sint, postero die erraturi per eadem illa vestigia.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti