Cum Augustus cenaret apud Vedium Pollionem, servus, omnium incautissimus, eius crystallinum fregerat; rapi eum ira incensus Vedius iussit et crudelissimo ac novissimo poenae genere caedi. Volebat enim servum murenis obici, quas ingentissimas in piscina continebat. Saevitia longe importunissima erat. Evasit e manibus puer et confugit ad principis pedes, eius misericordiam concitaturus: clamabat se nolle piscibus escam esse. Motus est novissima crudelitate Augustus; eum quidem dimitti, crystallina autem omnia frangi iussit et piscinam compleri.
- Latino
- La Lingua delle Radici 1
- Versioni dai Libri di Esercizi