Soldati e comandanti presso i Germani - Studentville

Soldati e comandanti presso i Germani

Cum ventum est in aciem, Germanorum magni interest principis virtute non vinci: comitatus suum enim putat virtutem principis adaequare et bellicam virtutem plurimi ducit. Iam vero infame apud eos est in omnem vitam ac probrosum superstitem aliquem principi suo ex acie recessisse. Illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius adsignare praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant, comites pro principe. Si civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adulescentium petunt ultro eas nationes, quae tum bellum aliquod gerunt, quia ingrata Germanis quies est et eorum est inter ancipitia clarescere: nam magnum comitatum non nisi vi belloque tuearis; exigunt enim comites principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam, quoniam epulae opiparae pro stipendio cedunt. Materia munificentiae per bella et raptus invenitur. Nec arant terram aut exspectant fruges, at eorum omnium refert lacessere hostem et vulnera mereri idque suum esse arbitrantur. Pigrum immo et iners iis videtur sudore adquirere quod possit sanguine parari.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti