Sono di moda le “recitationes” - Studentville

Sono di moda le “recitationes”

Magnum proventum poetarum annus hic attulit. Toto mense Aprili nullus fere dies fuit, quo non recitaret aliquis. Iuvat me quod vigent studia, proferunt ingenia hominum et ostentant, tametsi ad audiendum pigre coitur. Plerique enim in stationibus sedent, tempusque audiendis fabulis conterunt ac subinde sibi nuntiare iubent an iam recitator intraverit, an dixerit praefationem, an ex magna parte evolverit librum. Tum demum, ac tunc quoque lente cunctanterque, veniunt; nec tamen permanent, sed ante finem recedunt abeuntque, alii dissimulanter et furtim, alii simpliciter et libere.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti