Sono più fortunati i ricchi o i poveri? - Studentville

Sono più fortunati i ricchi o i poveri?

Gyges, lydiae rex, olim legatos misit delphos et apollinis oraculum interrogavit quis esset mortalium omnium felicissimus. Nam Gyges,cum esset ditissimus et potentissimus inter reges, existimabat felicitatem suam maximam omnium. At apollo legatis respondit:” Non Gyges beatissimus et felicissimus mihi videtur:Aglaus enim multo felicior rege vestro est” . Aglaus pauperrimus ex arcadiae agricolis, numquam sui agelli terminos exceserat, nec ditioribus invidebat quia ingentiores opes non desiderabat.Apollo Delphicus igitur desiderabilius et securius iudicavit pauper tugurium Aglai quam magnificentissimam et opulentissimam;potiorem exstimavit parvulum agellum,timoris et curarum expertem,quam pinguissima Lydiae arva,sollicitudinis et metus plena.Saepe enim potentes et divites vitam aegerrimam degunt inter timores maximos et sollicitudines plurimas,quia nec divitiae nec opes nec humiliorum adulatio possunt beatum redere hominem et saepe pauperum vita beatior est quam divitum.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti