Speculazioni di uno sciocco - Studentville

Speculazioni di uno sciocco

Sempronius, homo rusticus, stultissimus fuit, qua de causa vitam miserrimam egit. Olim in agello thesaurus forte invenit. Mox ad mercatum properavit, ubi equum optimum emit. Equum maioris pretii nemo ex vicinis habebat. At Sempronius in prato vicini pinguem vaccam vidit et statim cogitavit: «Profecto vacca utilior est equo; copiosissimum lac suppeditabit et plurimos vitulos». Sempronius igitur callidiori vicino equum proponit pro vacca et summo cum gaudio vaccam in stabulum abducit. Postridie Sempronius asellum videt pulcherrimum: in fronte aselli macula nitebat lacte candidior et lunae cornibus simillima. «Numquam asellum venustiorem vidi», exclamat; vaccam asello libentissime permutat. Perpaucis diebus post ovem pinguiorem conspexit. «Vellus densius et mollius numquam vidi», exclamat. «Ovis haud minus utilis est quam asinus…». Permutatio asini tam facilis fuit quam priores; sed paulo post Sempronius ille callidissimus ovem cane permutat, canem ansere, anserem gallina. Novissima vero permutatio omnium pessima fuit: nam noctu vulpes in gallinarium penetravit et gallinam voravit.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti