Spettacoli offerti al popolo da Augusto - Studentville

Spettacoli offerti al popolo da Augusto

Ter munus gladiatorum dedi meo nomine et quinquies filiorum meorum aut nepotum nomine. In his muneribus, quibus ego quoque interfui, depugnaverunt hominum circiter decem milia. Bis athletarum spectaculum populo praebui meo nomine. Ludos circenses feci meo nomine quattuor. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo dedi sexies et vicies,
in quibus interfecta sunt bestiarum circiter tria milia et quingenta: inter Africanarum bestiae multi erant leones, tigres, elephantes atque rhinocerontes. Navalis proelii spectaculum dedi trans Tibêrim, triginta rostratae naves triremes aut biremes inter se conflixerunt. In his classibus pugnaverunt, praeter remiges, circiter tria milia hominum.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti