Spirito bellicoso dei Germani - Studentville

Spirito bellicoso dei Germani

Germani animus maxime bellicosus est; nihil enim nisi armati gerunt sed arma non sumunt antequam viri sunt. Cum adolescunt in concilium senum conveniunt et ibi arma scutum frameaque eis traduntur. In proelio decorum est inimicos superare et fugare autem probrosum est e pugna recedere vel ab inimicis fugari.
Praecipuum Germanorum officium est vicos feminas liberosque defendere quare semper armis se exercent neque terram arant neque agros colunt. Agri enim dum viri continenter in finitimos bellum gerunt a feminis vel a servis coluntur.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti