Storia greca e romana a confronto - Studentville

Storia greca e romana a confronto

Bellum in terra Graecia maximum Peloponnesiacum, quod Thucydides memoriae mandavit, coeptum est circa fere post condîtam Romam trecentesimum vicesimum tertium. Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnaverat, securi necavit. Hostes tum populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi. In hoc tempore nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus iisdem vixerunt. Iam deinde tribunis militaribus consulari imperio rem publicam regentibus, ad annum fere conditae Urbis trecentesimum quadragesimum septimum triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus, et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere veneno necatus (est). Sed ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit; ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti