Straordinario eroismo di Orazio Coclite - Studentville

Straordinario eroismo di Orazio Coclite

Etruscis in urbem ponte sublicio irrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupavit totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti liberatam vidit, armatus se in Tiberim misit. Cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatusve nec pondere armorum pressus nec ullo verticis circuitu actus, ne telis quidem, quae undique congerebantur, laesus tutum natandi eventum habuit. Unus itaque tot civium, tot hostium in se oculos conuertit, stupentis illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantis, unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. Denique unus urbi nostrae tantum scuto suo quantum Tiberis alveo munimenti attulit. quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos vicimus, ab Horatio victi sumus.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti