Stratagemma di Titurio Sabino - Studentville

Stratagemma di Titurio Sabino

Quintus Titurius Sabinus, cum iis copiis quas a Caesare acceperat, in fines Venellorum pervenit. His praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum comparaverat magnasque copias coegerat; atque paucis diebus Aulerci Eburovicesque, principibus suis interfectis, quod auctores belli esse nolebant, se cum Viridovice coniunxerunt; magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerant, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agricultura et cotidiano labore revocabat. Sabinus idoneo loco castris se tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque, productis copiis, pugnandi potestatem faceret, ut non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret sed etiam nostris militibus; tantamque opinionem timoris praebuit, ut ad vallum castrorum Romanorum hostes accedere auderent. Tunc Sabinus duobus portis eruptionem fieri iubet et factum est ut, hostium inscientia et Romanorum virtute, statim terga verterent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti