Sulle rive del fiume Bàgrada Attilio Regolo uccide un mostruoso serpente - Studentville

Sulle rive del fiume Bàgrada Attilio Regolo uccide un mostruoso serpente

M.Atilius Regulus,primus Romanorum ducum,exercitum in Africam traiecit,ubi non solum cum hominibus sed etiam cum monstris dimicavit.Nam olim factum est ut,cum apud flumen Bagradam Regulus castra posuisset,anguis mirae magnitudinis exercitum Romanum vexaret. Tradunt anguem multos milites ingenti ore corripuisse vel caudae verbere elisisse;nonnullos (=<>,sott.milites) etiam pestilentis halitus afflatu exanimavisse.Sed monstrum telorum ictu perforari non poterat (=<>),quia dura squamarum lorica omnia tela facile repellebat. Tum Regulus,ut exercitum a gravi peri**** liberaret,ad machinas confugit(=<>) et ballistis anguem deiecit,qui tandem saxorum pondere oppressus iacuit. Sed sanguine suo flumen et vicinam regionem tantum infecit ut Romani castra movere coacti sint. Immanis monstri corium,centum et viginti (=<>) pedes longum,Romam Regulus misit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti