Sulpicio Gallo preannuncia l'imminente eclissi di luna - Studentville

Sulpicio Gallo preannuncia l'imminente eclissi di luna

C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu ad contionem militibus vocatis, pronuntiavit nocte proxima, ne quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam horam noctis lunam defecturam (esse); id, quia naturali ordine ac statis temporibus fit, sciri ante et praedici posse. Itaque quemadmodum nemo miratur nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgëre lunam, quia certi solis lunaeque et ortus et occasus sunt, ita nemo in prodigium trahere debet lunam obscurari, cum conditur umbra terrae. Nocte, quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora cum luna defecisset, Romanis militibus C. Sulpicii Galli sapientia prope divina visa est; Macedonas autem ut triste prodigium, occasum regni perniciemque portendens, movit. Clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti