Temistocle crea la potenza navale di Atene - Studentville

Temistocle crea la potenza navale di Atene

Cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, Themistocles persuasit populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. In quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico. Nam cum Xerses et mari er terra bellum universae inferret Europae cum tantis copiis, quantas neque ante nec postea habuit quisquam, atque huius de adventu cum fama in Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam, miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. Deliberantibus Pythia respondit, ut moenibus ligneis se munirent. Id responsum quo valeret cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves se suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Temistocles) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti