Liber de excellentibus gentium (Temistocles) di Cornelio Nepote

Temistocles 1

1] Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. Huius vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. [2] Sed ab initio est ordiendus. Pater eius Neocles generosus fuit. Is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem […]

Temistocles 2

[1] Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo; ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem. [2] Nam cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo, ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. [3] Qua celeriter effecta […]

Temistocles 5

Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiam tum his opprimere posset hostes. Iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles verens, ne bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat, dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit. Itaque qua sex mensibus iter […]

Temistocle

Temistocle Xerxes apud salamina alienissimo sibi loco contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit ut eius multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistoclis quam armis Greciae. Hic etsi male rem gesserat tamen tantas habebat reliquias copiarum ut etiam tum iis opprimere posset hostes. Iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam […]

Temistocle crea la potenza navale di Atene

totum se dedidit rei publicae. Diligentius amicis famaeque serviens multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter, quae opus erant, reperiebat, facile eadem oratione explicabat. 4 Neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime indicabat et de […]

Temistocle crea la potenza navale di Atene

Cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, Themistocles persuasit populo ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. In quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est […]

Richiedi informazioni