Temistocle, esperto generale e politico - Studentville

Temistocle, esperto generale e politico

Cum Themistocles minus esset probatus a parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicavisset sine summa industria non posse eam exstingui, totus vacavit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens et patriae semper consulendo. Multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur, ob quam tamen rem a multis ei invidebatur. Ille persuasit populo ut ea pecunia, quae ex metallis redibat, classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta, primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. Tali modo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti