Temistocle guida la flotta greca contro i Persiani - Studentville

Temistocle guida la flotta greca contro i Persiani

Missi sunt delecti milites cum Leonida, Lacedaemoniorum rege, qui Thermopylas occuparent, longiusque barbaros progredi non paterentur. Hi vim hostium non sustinuerunt, eoque loco omnes interierunt. At classis communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud Artemisium, inter Euboeam continentemque terram, cum classariis regiis conflixit; angustias enim Themisto cles quaerebat, ne multitudine circumiretur. Hinc, etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat periculum ne, si pars navium adversariorum Euboeam superavisset, ancipiti premeretur periculo. Quo factum est ut ab Artemisio discederent et exadversum Athenas, apud Salamina, classem suam constituerent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti