Temistocle - Studentville

Temistocle

Temistocle
Xerxes apud salamina alienissimo sibi loco contra opportunissimo hostibus adeo angusto mari conflixit ut eius multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistoclis quam armis Greciae. Hic etsi male rem gesserat tamen tantas habebat reliquias copiarum ut etiam tum iis opprimere posset hostes. Iterum ab eodem gradu depulsus est. Nam Themistocles verens ne bellare perseveraret certiorem eum fecit id agi ut pons quem ille in hellesponto fecerat dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur idque ei persuasit. Itaque qua sex mensibus iter fecerat eadem minus diebus triginta in Asiam reversus est seque a Themistocle non superatum sed conservatum iudicavit. Sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubit Asia. Haec altera victoria quae cum Marathonio possit comparari tropaeo: nam pari modo apud Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Temistocles) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti