Teseo libera gli Ateniesi dal tributo a Minosse - Studentville

Teseo libera gli Ateniesi dal tributo a Minosse

Androgeus, filius Minois, Cretae regis, quia multa certamina in Athenarum ludis vicerat, dolo ab Atheniensibus iratis necatus erat. Tum Minos, quia filii mortem vindicare volebat, Atheniensibus bellum movit et post victoriam nefarium tributum eis imposuit: nam quotannis Athenarum incolae septem iuvenes septemque virgines in insulam Cretam mittere debebant. Cum Cretam perveniebant, miseri iuvenes a Minoe rege in Labyrinthum claudebantur, ubi a Minotauro, monstro hominis corpore taurique capite, vorabantur. Tum Theseus, filius Aegei, Athenarum regis, cum paucis sed animosis comitibus Athenis solvit et Cretam contendit, ubi auxilio Ariadnae, regis filiae, in Labyrinthum intrat, Minotaurum necat atque Athenas a nefario tributo liberat. Post facinus Theseus cum comitibus et Ariadna, eius amore capta, Creta effugit atque victor domum revertit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti