Timoleonte fa uccidere il fratello - Studentville

Timoleonte fa uccidere il fratello

Cum Timophanes, Timoleontis frater, dux a Corinthiis delectus, tyrannidem per milites mercennarios occupare non dubitavisset particepsque regni posset esse Timoleon, tantum afuit a societate sceleris, ut antetulerit civium suorum libertatem fratris vitae. Hac mente fratrem tyrannum interficiendum curavit. Ipse non modo manus non attulit, sed ne aspicere quidem fraternum sanguinem voluit. Nam, dum res conficeretur, procul in praesidio fuit, timens ne quis satelles posset succurrere. Hoc praeclarissimum eius factum non pari modo probatum est ab omnibus; nonnulli etiam laesam ab eo pietatem putabant, quod non dubitavisset fratri necem parare. Mater vero post id factum neque domum ad se filium admisit, neque aspexit quin eum fratricidam impiumque compellaret. Quibus rebus ille adeo est commotus, ut nonnumquam vitae finem facere temptaverit atque ex ingratorum civium conspectu morte decedere.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti