Tipi di lettere - Studentville

Tipi di lettere

M. Cicero s. d. Curioni
Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inventa epistula ipsa est, ut certiores faceremus absentes si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto non exspectas. Tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magnopere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum per litteras? Civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? Quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? At in hoc genere haec mea condicio est: quamvis ea quae sentio non audeam scribere, tamen ea quae non sentio nolo scribere. Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum manet, ne sim longior quam volo, utar ea clausula qua soleo teque ad studium summae laudis hortabor.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti