Trebonio impedisce ai soldati di saccheggiare Marsiglia - Studentville

Trebonio impedisce ai soldati di saccheggiare Marsiglia

Massilienses, urbis direptione perterriti, inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt. Qua nova re oblata, omnis administratio belli consistit, militesque, aversi a proelio, ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt, universi se ad pedes proiciunt; orant ut adventus Caesaris exspectetur: (dicunt se) captam suam urbem videre, itaque ab defensione desistere: nullam exoriri moram posse quo minus, cum Caesar venisset, si imperata non facerent ad nutum, e vestigio diriperentur. Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt, operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto, adventus Caesaris exspectatur. Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne milites, odio permoti, omnes puberes interficerent, quod se facturos minabantur; Romani milites aegre tunc sunt retenti quin oppidum irrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium quominus oppido potirentur, videbatur.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti