Tusculanae disputationes, I, 50 - Studentville

Tusculanae disputationes, I, 50

Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque

aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore

intellegere et cogitatione comprehendere. quasi vero intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo,

qui locus; ut, si iam possent in homine vivo cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an

tanta sit eius tenuitas, ut fugiat aciem?

  • Latino
  • Tusculanae Disputationes
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti