Tutti siamo utili - Studentville

Tutti siamo utili

Leo quidam, cum statuisset bellum contra homines movere, contionem ominum animalium convocavit et imperavit ut illa concilio interessent quam citissime possent. Animalia statim leoni oboediverunt neque ulla bestia contioni, cui leo ipse praeerat, afuit. Etiam asinus et leprus venerant ut auxilium suum proximo bello ferrent. Quos cum vidit ursus, sic leoni dixit: “Istos, rex, abige: nam nullo modo in bello nobis prodesse poterunt, quod alter stultissimus ominum animalium est, alter ignavissimus”. At leo, qui urso sapientior erat, sic ei respondit: “Unusquisque nostrum, amice, utilis ad bellum erit, quia nemo tam infirmus imbecillusque est, ut non possit aliis aliqua re prodesse. Ego et tu, qui fortes sumus, omnibus corporis viribus contra homines pugnabimus, asinus autem, cuius ruditus ad caelum perveniunt ac ubicumque audiuntur, tubicen erit, et lepus, qui celerrimus currit, nuntius noster erit. Si in bello suum quisque auxilium ad victoriam praebuerit, certe homines vincemus!”.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti