Umanità di Quinto Marcello - Studentville

Umanità di Quinto Marcello

Q. Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobricam obsideret, et iam, admota machina, partem muri, quae sola convelli poterat, disiecturus videretur, humanitatem propinquae victoriae praetulit. Nam, cum filios Rhetogenis, qui, relicta urbe, ad eum transierat, Centobricenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur (quamquam ipse Rhetogenes negabat esse impedimento quomînus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret) ab obsidione discessit. Quo quidem tam clementi facto, etsi non unius civitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos ita cepit, ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti